monumenta.ch > Augustinus > 200
Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCIX. In Epiphania Domini, I . <<<     >>> SERMO CCI. In Epiphania Domini, III.

Augustinus, Sermones, 20, SERMO CC[Castigatus est ad tres cb. ad f. gr. n. r. rm. t. v. vd. et ad Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 30.]. In Epiphania Domini, II.

1 CAP. PRIMUM.
1 [Manifestationis Christi solemnitas.] Ad partum Virginis adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hunc diem hodie celebramus, huic debitam solemnitatem sermonemque persolvimus. Illis dies iste primus illuxit, anniversaria nobis festivitate rediit. Illi erant primitiae Gentium, nos populus Gentium. Nobis hoc lingua nuntiavit Apostolorum, stella illis tanquam lingua coelorum: et nobis iidem Apostoli, tanquam coeli, enarraverunt gloriam Dei [Psal. XVIII, 1]. Cur enim non agnoscamus eos coelos, qui facti sunt sedes Dei? sicut scriptum est, Anima iusti, sedes est sapientiae [Sap. VII]. Per hos enim coelos ille coelorum fabricator et habitator intonuit, quo tonitru mundus contremuit, et ecce iam credit. Magnum sacramentum. In praesepi tunc iacebat, et Magos ab Oriente ducebat. Abscondebatur in stabulo, et agnoscebatur in coelo; ut agnitus in coelo manifestaretur in stabulo, et appellaretur Epiphania dies iste [Floriacensis Ms., Agnitus est e coelo, ut appellaretur Epiphania dies iste.], quod latine manifestatio dici potest: simul eius celsitudinem humilitatemque commendans, ut qui in aperto coelo signis sidereis monstrabatur, in angusto diversorio quaesitus inveniretur; invalidus infantilibus membris, involutus infantilibus pannis [Sic Am. Er. et Mss. At Lov., monstrabatur magnus, in angusto diversorio quaesitus inveniretur invalidus, infantilibus in membris natus, infantilibusque pannis involutus, etc.], adoraretur a Magis, timeretur a malis.
2 [Herodis terror.] Timuit enim eum rex Herodes, eisdem sibi Magis nuntiantibus, cum adhuc quaererent parvulum, quem cognoverant coelo teste iam natum. Quid erit tribunal iudicantis, quando superbos reges cunae terrebant infantis? Quando consultius nunc reges, non sicut Herodes, interficere quaerunt; sed sicut Magi potius, adorare delectantur, iam praesertim eum qui et ipsam mortem quam cupiebat inimicus inferre, etiam pro ipsis inimicis ab inimicis sustinuit, eamque in suo corpore occisus occidit. Pie timeant nunc reges ad Patris dexteram iam sedentem, quem rex ille impius timuit adhuc matris ubera lambentem. Audiant quod scriptum est: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui iudicatis terram: servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 10 ] [et 11]. Ille enim rex, ultor impiorum regum, et rector piorum, non ita natus est, ut reges nascuntur in saeculo; quia et ille natus est, cuius regnum non est de hoc saeculo. Nobilitas fuit nascentis, in virginitate parientis; et nobilitas parientis, in divinitate nascentis. Denique cum tam multi iam nati atque defuncti essent reges Iudaeorum, nunquam quemquam eorum adorandum Magi quaesierunt: quia nec quemquam eorum coelo loquente didicerunt.
3 [Iudaeorum caecitas in ipsa illuminatione Magorum. Scripturae apud Iudaeos propter Gentium fidem relictae.] Verumtamen, quod praetereundum non est, haec Magorum illuminatio magnum testimonium caecitatis exstitit Iudaeorum. In terra eorum isti requirebant, quem illi in sua non agnoscebant. Apud eos isti infantem in venerunt, quem illi apud se docentem negaverunt [Editi omittunt, docentem. Habent, Mss. et ex his quidam, necaverunt, pro, negaverunt.]. In his terris de longinquo isti peregrini puerum Christum nondum verba promentem adoraverunt, ubi cives illi iuvenem miracula facientem crucifixerunt. Isti in membris parvis Deum agnoverunt [Editi, Deum adoraverunt. At manuscripti, Deum agnoverunt.]; illi in factis magnis nec tanquam homini pepercerunt: quasi plus fuerit videre novam stellam in eius nativitate fulgentem, quam solem eius in morte lugentem. Iam vero quod eadem stella, quae Magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, quae utique poterat eos et ad ipsam perducere civitatem, se tamen subtraxit, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate, in qua Christus nasceretur, iidem ipsi interrogarentur Iudaei, ut ipsi eam secundum divinae Scripturae testimonium nominarent, ipsi dicerent, In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem, terra Iuda, non es minima in principibus Iuda: ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israel [Matth. II, 1-6]: quid aliud hic significavit divina providentia, nisi apud Iudaeos solas divinas Litteras remansuras, quibus Gentes instruerentur, illi excaecarentur; quas portarent non ad adiutorium salutis suae, sed ad testimonium salutis nostrae? Nam hodie cum praemissas prophetias de Christo proferimus, iam rerum completarum luce declaratas, si forte Pagani, quos lucrari volumus, dixerint non eas tanto ante praedictas, sed post rerum eventum, ut haec quae facta sunt prophetata putarentur, a nobis esse confictas; Iudaeorum codices recitamus, ut tollatur dubitatio Paganorum: qui iam in Magis illis figurabantur, quos Iudaei de civitate in qua natus est Christus, divinis eloquiis instruebant, et eum ipsi nec requirebant, nec agnoscebant.
4 [Christo charitate cum Iudaeis Gentes cohaerent.] Nunc ergo, charissimi, gratiae filii et haeredes, videte vocationem vestram, et manifestato Iudaeis et Gentibus Christo tanquam angulari lapidi perseverantissima dilectione cohaerete. Manifestatus enim est in ipsis cunabulis infantiae suae his qui prope, et his qui longe erant; Iudaeis in pastorum propinquitate, Gentibus in Magorum longinquitate. Illi ipso die quo natus est, isti ad eum hodie advenisse creduntur. Manifestatus ergo est, nec illis doctis, nec istis iustis. Praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis Magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis applicuit: quippe qui venit stulta mundi eligere, ut confunderet sapientes [I Cor. I, 27]; et non vocare iustos, sed peccatores [Matth. IX, 13]; ut nullus magnus superbiret, nullus infimus desperaret [Sic potiores manuscripti. At editi, infirmus]. Unde Scribae et Pharisaei dum nimis docti et nimis iusti sibi videntur, cuius nascentis civitatem ostenderunt prophetica eloquia recitantes, hunc reprobaverunt aedificantes. Sed quia factus est in caput anguli [Psal. CXVII, 22], et quod natus ostendit, passus implevit; huic nos inhaereamus cum alio pariete habente reliquias Israel, quae per electionem gratiae salvae factae sunt [Rom. XI, 5]. Eos enim pastores illi praefigurabant de proximo coniungendos, ut et nos, quorum ex longinquo vocationem Magorum significabat adventus, iam non peregrini et inquilini, sed cives sanctorum et domestici Dei maneamus, coaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu: qui fecit utraque unum [Ephes. II, 11-22], ut in uno amemus unitatem, et ad colligendos ramos qui etiam de oleastro inserti, per superbiam fracti haeretici sunt facti [Alias, de Tempore 31.], quoniam potensest Deus iterum inserere illos [Rom. XI, 17-24], habeamus infatigabilem charitatem.
Augustinus HOME

bnf1594.72 bnf13367.236 bsb32655.244

Augustinus, Sermones de Tempore, SERMO CXCIX. In Epiphania Domini, I . <<<     >>> SERMO CCI. In Epiphania Domini, III.
monumenta.ch > Augustinus > 200